Latin
Book 1, Chapter 12
Augustine, De Musica Libri Sex 1.12.36
Unproofread scanNot analysed yet
M. Bene sane. Sed meministine tandem quid. institueramus inquirere? Nam, ut opinor, propositum erat, si quomodo invenire possemus, cum in Illa infinitate numerorum certi articuli cssent numerantibus constituti, quid esset causæcur ipse primus articulus in denario numero esset, qui per omnes cæteros I valet plurimum; id est, cur ab uno usque ad decem progressi numerantes rursum ad uaum remearent? D. Recordor plane quæstionis hujus causa nos tantum circumisse: sed quid effecerimus quod ad cam solvendam pertineat, non invenio. Siquidem illa omnis nostra ratiocinatio ad id conclusa est, ut non usque ad denarium, sed usque ad quaternarium numerum sit justa et moderata progressio. M. Tune igitur non vides, ex uno et duobus, et tribus et quatuor quæ summa conficiatur! D. Video jam, video, et miror omnia, et ortam quætionem so- Intam esse confiteor: unum enim ct duo et tria et quatuor simul decem sunt. M. Ergo istos quatuor primos numeros, seriemque et connexionem corum honorabilius haberi, quam cætera, in numeris convenit.