Latin
Book 1, Chapter 13
Augustine, De Musica Libri Sex 1.13.27
Unproofread scanNot analysed yet
Tempus est autem ad illos motus rcdirc tractandos et discutiendos, qui huic disciplinæ proprie tribuuntur, et propter quos ista de numeris f de alia scilicct disciplina, quantum pro negotio satis visum est, considcravimus. Itaque nunc abs te quæo, quoniam intelligendi gratia in horarum spatio motus constituebamus, quos ad se invicem habere aliquam numerosam dimensionem ratio demonstrabat; utrum si quisquam mora unius horæ currat, et alius dc:nceps duarum, possis non inspecto horologio vel cic. psydra, vcl aliqna hujuscemodi temporum notatione sentire illos duos motus, quod unus simplus, alius duplus sit: vel etiamsi id non possis dicere, illa tamch congruentia delectari, atque aliqua voluptate affici. D. Nullo modo possum. M. Quid, si quispiam numcrosc plaudat, iti ut unus sonitus simplum, alter duplum temporis teneat, quos iambos pedes vocant, eosque continuct atque contexat; alius antem ad eumdem sonum saltet, secundum ca scilicet tempora movens membra? nonne aut etiam dicas ipsum modulum temporum, id est quod simplum ad duplum spatia in motibus alternent, sive in illo plausu qui auditur, sive in illa saltatione quæ cernitur; aut saltem delecteris numerositate quam sentias, tametsi non possis numeros ejus dimensionis edicere? D. Ita vero cst, ut dicis: nam et illi qui hos numeros noverunt, sentiunt cos in plausu atque saltatione, quique sint facile dicunt; et qui cos non noverunt nee possunt uiccre, non negant tamen ex his se voluptate aliqua perfrui. is. M. Cum igitur ad ipsam rationem disciplinæ hujus, siquidem scientia est bene modulandi, non possit negari omnes pertinere motus qui bene modulati sunt, et cos potissimum qui non referuntur ad aliud aliquid, sed in seipsis finem dccoris delectationisve conservant; hi tamen motus, ut nunc a me rogatus recte vereque dixisti, si longo spatio temporis fiant, inque ipsa dimensione quae decora est, horam vel etiam majus tempus obtineant, non possunt congrucre nostris sensibus i. Quamobrem cum procedens quodammodo de secretissimis penetralibus musica, iu nostris etiam sensibus, vel his rebus quae a nobii sentiuntur, vestigia quaedam posuerit; nonne oportet eadem vestigia prius persequi, ut commodius ad ipsa si potuerimus, quae dixi penetralia, sine ullo errore ducamur? D. Oportet vero, et hoc jamjamque ut faciamus, efflagito. II. Omittamus ergo illas ultra capacitatem sensus nostri porrectas temporum metas, et de his brevibus intervallorum spatiis, qun in canlando saltandoque nos mulcent, quantum ratio nos duxerit, disseramus. Nisi tu forte aliter putas illa vestigia indagari posse, quæ in nostris sensibus, hisque rebus quas valemus sentire, hanc disciplinam posuisse prædictum est. D. Nullo moda aliter puto.