Latin
Book 1, Chapter 8
Augustine, De Musica Libri Sex 1.8-2
Unproofread scanNot analysed yet
i4. M. Manifestumne tibi est, id dici diu fieri qnod per longum, id autem non diu quod per breve tempus fit? D. Manifestum. M. Motus igitur qui fit, verbi gratia, duabus horis, nonne ad eum qui una hora lit, duplum habet temporis? D. Quis binc dubitaverit? M. Recipit ergo id quod diu vel non diu dicimus dinlcusiones hujusmodi ct numeros, ut alius motus ad alium, tanquam duo ad unum sit; id cst ut bis tantum habeat alius quantum semel 1: alius item ad alium tanquam tria ad duo, id est ut tantas tres partes temporis habeat, quantas alius duas: atque ila per cæteros numeros licet currere, ut non sint spatia indefinita et indeterminata, sed habeant ad se duo motus aliquem numerum; aut eumdem, velut unum ad unum, ad duo duo, ad tria uia, quatuor ad quatuor*: aut non eumdem, ut unum ad duo, duo ad tria, tria ad quatuor; aut unum ad tria, duo ad sex, et quidquid potest aliquid ad sese dimensionis obtinere. D. Planius ista qusrso. M. Revertere ergo ad illas horas, et quod satis putabam dictum, cum. de una hora et de duabus dixissem, per omnia considera. Certe enim non ncgasposse fieri aliqucm motum tempore unius. ho. rx> et alium duarum. D. Verum est. M. Quid? . alimn duarum, alium trium non fateris? D. Fatcor. M. Et alium tribus horis fieri, alium quatuor; rursus alium una, alium tribus; aut alium duabus, alium sex, norne manifestum est? D. Manifestum. M. Cur ergo et illud non manifestum sit? Nam hoc dicebam cum duos motus habere ad se posse aliquem numerum dicerem, velut unum ad duo, duo ad tria, tria ad quatuor; unum ad tria, duo ad sex, et si quos al os recensere volueris. Ilis enim coguitis, est et potestatis persequi caetera, sive septem ad decem, sive quinque ad octo, et quidquid omnino cst in duobus motibus ita partes dimensas habentibus ad invicem, ut possint dici tot ad tot; sivc æquales numeri sint, sive alius major, alius minor. D. Jam intelligo, et fieri posse concedo.