Latin
Book 1, Chapter 9
Augustine, De Musica Libri Sex 1.9.15
Unproofread scanNot analysed yet
M. Illud etiam, ut opinor, intelligis, omnem mensuram et modum immoderationi et infinitati recte anteponi. D. Manifestissimum est. M. Duo igitur motus qui ad sese, ut dictum est, habent aliquam numerosam dimensionem, iis qui cain non habent anteponendi sunt. D. Et hoc manifestum est atque consequens: illos enim certus quidam modus, atque mensura quæ in numeris est, sibimet copulal; qua qui carent, non utique'sibi aliqua ratione junguntur. M. Appellemus ergo, si placet, illos. qui inter se dimensi sunt, rationabiles; illos autem qui ea dimensione carent, irrationabiles. D. Placet vero. M. Jam illud attende, utrurn tibi videatur major concordia in motibus rationabilibus eorum qui æquales sunt inter se, quam eorum qui sunt illæquales. D. Cui hoc nou videatur? II. Porro inæqualium, nonne alii sunt in quibus possumus dicere, quota parte sua major aut coæquetur minori, aut eum cxcedat, ut duo et quatuor, vel sex et octo; alii autem in quibus non idem dici potest, sicut in his numeris, tria et decem, vel quatuor et undecim I? ? Cernis profecto in illis duobus nomeris superioribus dimidia parte majorem minori coa'quan; in iis rursum quos posterius dixi, minorem a majore quarta parte majoris excedi: in his autem aliis, qualcs sunt tria et decem, vel quatuor et undecini, videmus quidem nonnullam convenientiam, quia partes ad se habent, de quibus dici possit, tot ad tot; scd numquid talem, qualis est in superioribus? Nam neque quota parte minori major aequetur, neque quota parte minorcm major excedat, dici ullo modo potest. Nam neque tria quota pars sit denarii numeri, neque quatuor quota pars sit undenarii, dixerit quispiam. Cum autem dico ut consideres quota sit pars, liquidam dico, ct sinc ullo additamento; sicuti est dimidia, tertia, quarta, quinta, sexta, et deinceps; non ut trientes et semiunciae, et boc genus præcisionum aliquid addatur. D. Jam intelligo.