Latin
Book 2, CAPUT VI.— Pedes tetrasyllabi
Augustine, De Musica Libri Sex 10
Unproofread scanNot analysed yet
M. Nihil igitur te impedit, quin omnes istos perscquaris pedes audiente ac judicante me, non interrogante. D. Faciam si potero: nam primo de quatuor brevibus primi pedis, brevis una detrahenda est, et pro ca longa ponenda in primo loco propter uuila-, tis dignitatem. IIic autem pes dividilur bis: aut in longam et tres breves; aut in longam et brevem, et duas breves; id est aut in duo et tria; aut in tria, ct duo tempora. Secundo autcm loco posita longa facit alium pedem, qui uno modo recte dividitur, in tria scilicct et duo tempora, ut prior pars teneat brevem et longam, posterior duas breves. Porro lcriio lococonsLilula longa facil cum pedem, qui rursus uno modo rite dividitur; sed ita ut prior pars habeat duo tempora in duabus brevibus syllabis, posterior tria in longa ct brevi. Quartum pedem facit longa ultima, qui duobus modis dividitur, ut illc ubi prima est: nau, vel in duas breves, et brevem ac longam; vel in tres breves, etlongam partiri cum licet; in duo scilicet, et tria; aut in tria, et duo tempora. Omnesautem iiti quatuor pedes, ubi cum tribus brevibus varie longa collocatur, sesquatorum numerorum ratione partes suas ad se collatas' habent. ii. Sequitur ut de quatuor brevibus duabus detractis, pro his duas longas subjiciamus, videamusque quot formas ac pedes cum breves ac longa. binæ sint, possint edere. Primo igitur video duas broves et duas longas csse ponendas, quod a brevibus rectius exordium sit. Hic autem pes habet a duplicem divisionem: aut enim in duo at quatn or, ant in quatuor et duo dividitur lempora; ut aut duæ breves priorem partem lencant, et posteriorem duæ longæ; aut ut prio-. rem duæ breves et longa, posteriorem autem longa quæ reliqua est. Fit alius pes, cum duæ istæ breves quas in capite posueramus, ita ut ordo ipse postulat, in medio fuerint collocatæ, et est hujus pedis divisio in tria et tria tempora: nam priorem partem occupant longa et brevis, posteriorem brevis et longa. Cum autem ponuntur in ultimo, nam hoc sequitur, faciunt pedcm geminæ divisionis, cnjus aut prior pars habeat duo tempora in una longa, posterior quatuor in longa et duabus brevibus; aut prior quatuor in duabus longis, posterior in duabus brevibus duo. Horum autem trium pedum partes, quod ad primum et tertium attinet, complicatorum numerorum ratione sibi comparantur; medius æquales eas babet.