Latin
Book 2, CAPUT VI.— Pedes tetrasyllabi
Augustine, De Musica Libri Sex 12
Unproofread scanNot analysed yet
Jam deinceps istac duæ breves quae conjunctae onebantur, disjunctæ ponendæ sunt: quarnm minima disjunctio cst, a qua eliam incipiendum, nt unam syllabam longam inter se habeant; maxima, ut duas. Sed cum una est inter cas, duobus modis fit, et duo pedes gignuntur. Priof antem est horum modorum, ut in capite brevis sit, -deinde longa; inde brevis, et longa quæ rcliquaest. Alter modus est, ut in secundo et in ultimo sint breves, in primo ct tertio loco longae: ita ent longa et brevis, cllonga ct brevis. MaXima vero illa disjunctio est, cum duae longre in medio sunt, brevium autem una in primo, altera in extremo loco. Et dividuntur ii tres pedes, in quibus breves disjunctæ ponuntur, in tria ct tria tempora, id cst primus horum in brevem et longam, et brevem ac longam: secundus in longam ac brevem, ct longam ac brevem: tertius in brevcm ac longam, ct longam ac brevem. Ita fiunt sex pedes duabus brevibus et duabus longis syllabis varie inter se, quoad possunt, locatis.