Latin
Book 6, Chapter 10
Augustine, De Musica Libri Sex 10.27
Unproofread scanNot analysed yet
Age, in conjunctis pcdibus sive libera perpetuitate porrigatur ista conjunctio, sicut in rhythmis; sive ab aliquo certo fine rcvocetur, sicut in metris; sive eliam in duo membra quadam lege sibimct congruentia tribuatur, sicut in versibus; qua tandem nlia re, nisi æqualitate pcs pedi amicus est? Unde molossi, et ionicorum syllaba media quæ longa est, non sectione, sed nutu I ipso pronuntiantis atque plaudentis in duo paria momenta distribui potest; tit cHam ad tcma tempora pes totus convenint, quando cæteris qui codem modo dividuntur, adjungitur; cur nisi æqualitatis jure dominante, quod scilicet aequalis (st lateribus *suis, quæ binorum temporum sunt, cum et ipsa sit duum temporum? Cur idem fieri in amphibracho non potest, quando cæteris quatuor temporum adjungitur, nisi quia tanta ibi non invenitur aequalitas duplo medio, lateribus simplis? Cur in silentiorum intervallis nulla fraude sensus offenditur, nisi qnia eidcm juri æqualitatis, etiamsi non sono, spatio tamen temporis quod dcbetnr, cxsolvitur? Cur sequente silentio etiam brevis syllaba pro longa accipitur, non in tituto, sed ipso naturali examinc quod auribus præsidet; nisi quia in spatio temporis longiore sonuin coarctare in angustias eadem illa æqualitatis lege prohibemur? Itaque syllabam ultra duo tempora producere, ut etiam sono impleatur quod silentio impleri potest, admittit natura audiendi et tacendi5: ut autem minos quam duo tempora occupet syllaba, dum restat spatium tacitis nutibus, quædam fraus aequalitatis est, quia minus quam in duobus esse æqualitas non potest. Jam vero in ipsa aequalitate membrorum qua variantur illi ambitus, quos Graeci περιὸδους vocant, versusque figurantur, quomodo ad eamdem aequalitatem secretius reditur; nisi ut in ambitu brevius membrum majori aequalibus pedibus ad plausum conveniat, et in versu occultiore consideratione nume. rorum, ea quas inæqualia membra junguntur, vim aequalitatis habere inveniantur?