Latin
Book 6, Chapter 10
Augustine, De Musica Libri Sex 10.28
Unproofread scanNot analysed yet
Quaerit ergo ratio, et carnalem animae delectationem, quae judiciales partes sibi vindicabat, interrogat, cum eam in spatiorum temporalium numeri aequalitas mulceat, utrum duae syllaba breves quascuinque audierit vere sint æquales; an fieri possit, ut una earum edatur productius, non usque ad longæ syllabæ modum, sed infra quantumlibet, quo tamen excedat sociam suam. Nnm negari potest, fieri posse, cum hæc delectatio ista non sentiat, et inæqualibus velut æqualibus gaudeat? quo errore et inarqualitate quid turpius? Ex quo admonelnur ab his avertere gaudium, quae imitantur a'qualitatem, et utrum impleant, comprebendere non possumus: imo quod non impleant fortasse comprehendimus; et tamen in quantum imitantur, pulchra esse in suo genere et ordine suo, negare non possumus.