Latin
Book 4, Chapter 10
Augustine, De Musica Libri Sex 10.32
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem in pedum commixtione ad rationem solam pertinet de iis rebus quæ sentiuntur judicantem; sciendum est cas partes pedum, qu:c post certos pedes silentio restante suaviter locantur, ut iambos post dichorium atque secundum epitritum, et spondeus post antispastum, etiam post alios pedes male locarit quibus isti permixti fuerint: nam manifestum est iambum post molossum bene poni, sicut hoc exemplum indicat sæpe repetitum cum silentio in fine temporum trium, Ver blandum viret floribus: at si pro molosso primum dichorium constituas, ut cst, Vere terra viret floribus, respuit hoc auditus atque condemnat. Id eliam in cadem sensu explorante facile est experiri. Ratio namque certissima cst, cum sibi copulantur qui inter se sunt copulabiles pedes, eas partes debere in fine subjungi quæ omnibus conveniunt in illa serie collocatis, ne inter socios quodammodo discordiae aliquid oriatur.