Latin
Book 4, Chapter 10
Augustine, De Musica Libri Sex 10.33
Unproofread scanNot analysed yet
Illud magis mirandum est, quod cum spondeus et diiambum et dichorium suaviter claudat, tamen cum hi duo pedes sive soli, sive cum aliis copulabilibus quoquo modo mixtis in una serie fuerint, spondeus in fine, approbante sensu, poni non potest. Quis enun dubitet aures libenter accipere ista singula repetita, Timenda res non eat: et item separatim, Jam timcre noli? At si ita jungas, Timenda rea, jam timere noli; nisi in soluta oratione audire nolim. Nec absurdum minus est, si quolibet loco alium connectas, veluti molossum hoc modo: Vir fortia, timenda res, jam timere noli. Vel ita: Timenda res, vir fortis, jam timere voli. Vel etiam ita: Timenda res, jam timere vir fortis noli. Cujus absurditatis causa est, qnod pes diiambus etiam ad duplum et simp'um plaudi potest, ut ad simplum et duplum dichorius: spondens autem duplre parti corum sequalis est; sed cum eum ille trabit ad primam, hic ad extremam, existit nonnulla discordia; et ita ratio tollit admirationcm.