Latin
Book 2, Chapter 11
Augustine, De Musica Libri Sex 11.20
Unproofread scanNot analysed yet
Al. Cum ergo placcat, quoquo modo se in syllabis habeant, tamen si ejusdem spatii sint in tempore, recte sibi ct sine detrimento æqualitatis pedes posse misceri, cxcepto duntaxat amphibracho; quaeri non immerito potest, utrum recte misceantur, qui quanquam sint aequales tempore, non eadem tamen percussione concordant, quæ levatione ac positionc paries pcdis sihimct confert. Nam dactylus et anapæstus et spondens non solum æqualium temporum sunt, sed etiam percutiuntur aequaliter: in omnibus caim tantum Icvatio, quantum positio sibi vindicat. Itaque hi sibi miscentur justius qunm quilibet ionicus cæteris sex temporum pedibus. Uterque quippe ionicus ad simplum et duplum percutitur, duo scilicet tempora quatuor temporibus conferens. Ilis molossus etiam in hac re congruit. Cæteri vero (a) ad tantumdem; nam in his levationi ac positioni terna tempora tribuuntur. Ergo tametsi omnes legitime feriantur; nam et illi Ires simpli et dupli ratione, et alii quatuor æquis partibus feriuntur; tamen quia plausum inaequalem facit ista permixtio, haud scio an jure repudietur: nisi quid habes ad hæc. D. Proclivior sum in isfam sententiam. Nam inæqualis plausus quomodo sensum non offendat ignoro: si autem offendit, non utique id potest sine vitio hujus permixtionis accidere. it. M. Atqui scias veteres miscendos judicasse istos pedes, et horum mixtione versus compositos condidisse. Sed ne te auctoritate premere videar, accipe aliquid horum versuum, et vide utrum offendat auditum. Si cnim non modo non offenderit, sed etiam delectaverit, nulla erit ratio hujus mixtionis improbandæ. Versus autem ii sunt quos advertas volo: At consona quae sunt, nisi voca'ibus aptes, Pars diinidium vocis ot us proeret ex se: Pars muta soni comprimet ora molientum: llUs sonus obscurior impeditiorque, Utrumque tamen promitur ore semicluso. (Terentianus.) S atis esse arbitror ad judicandum id quod volo. Quare dic quæso, utrum nihil tuas aurcs numerus iste permul-erit. D. Imo nihil mihi videtur currere ac sonare festivius. M. Considera igitur pedes, invenies profecto cum sint quinque versus, duos primos solis ionicis currere, tres posteriores habere admixtum dichorium, cum omnes omnino sensum nostrum communi æqualitate delectent. D. Jam hoc animadverti, et facilius te pronuntiante. M. Quid ergo dubitamus consentire veteribus non eorum auctoritate, sed ipsa jam ratione victi, qui censent eos pedes qui ejusdem temporis sunt rationabiliter posse misceri, si habeant legitimam, quamvis diversam percussionem? D. Cedo jam prorsus: nam me ille sonus quidquam Contradicere non sinit.