Latin
Book 2, Chapter 12
Augustine, De Musica Libri Sex 12.22
Unproofread scanNot analysed yet
M. Intende item in istos versus: Volo tandem tibi parcas, labor est in chartis, Et apertum ire per auras animum permittas. Placet hoc nam sapienter, remiuere interdum Aciem rebus agendis decenter intentam. D. Etiam hoc satis est. M. Præsertim cum isti versus sint inconditi, quos necessitate ad tempu fabricatus sum. Verumtamen et in iis quatuor requiro judicium sensus tui. D. Quid aliud et hic possum dicere, quam pulchre illos congruenterque sonuisse? M. S tisme etiam duos superiores altero ionico constare qui dicitar a minore, duos autem posteriores diiambum habere permixtum? D. Et hoc te pronuntiando insinuante persensi. II. Quid? illud nonne te movet quod in illis Terentiani versibus ionico ei qui a majore d:cilur, dichorius; in iis autcm nostris alteri ionico qui a minore nominatur, diiambus mixtus est? an nihil interesse arbitraris? D. Imo interest, ct videor m. hi rationem ipsam videre: nam quoniam ionicus a m ijore a duabus incipit longis, eum sibi potius copulandum poscit, ubi longa prima est, id cst dichorium. Diiambus vcro quod incipit a brevi, congruentius alteri miscetur ionico a duabus brevibus incipienti.