Latin
Book 6, Chapter 11
Augustine, De Musica Libri Sex 11.31
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem ut nos ad propositum, prop'er quod hanc sunt dicta, referamus, hi numeri rationis pulchritudine praeminent, a quibus si prorsus absciudcremur, cum inclinamur ad corpus, progressores numeros sensuales non modificarent: qui rursus movendis corporibus agunt sensibiles temporum pulchritudines: atque ita sonantibus obvii etiam occursores numeri fabricantur; quos omnes impetus suus eadem anima excipiens, quasi multiplicat in seipsa, et recordabiles facit: quae vis ejus memoria dicitur, magnum quoddam adjutorium in hujus vitæ negotiosissimis actibus.