Latin
Book 6, Chapter 11
Augustine, De Musica Libri Sex 11.30
Unproofread scanNot analysed yet
In quibus multa nobis videntur inordinata et perturbata, quia eorum ordini pro nostris meritis assuti sumus', nescientes quid de nobis divina providentia pulchrum gerat. Quoniam si quls, verbi gratia, in amplissimarum pulcherrimarumque ædium uno aliquo angulo tanquam statua collocetur, pul. cbritudincm illius fabricæ sentire non poterit, cyro et ipse pars erit. Nec universi exercitus ordinem milus in acie valet intueri. Et in quolibet poemate si quanto spatio syllabae sonant, tanto viverent atque sentirent. nullo modo illa numerositas et contexti operis pulchritudo cis placeret, quam tutam perspicere atque approbare non possent, cum de ipsis singulis prætereuntibus fabricata esset atque perfecta. Ita peccantem hominem ordinavit Deus turpem, non turpiter. Turpis enim factus cst voluntate, univcrsum amittendo quod Dei præceptis obtemperans possidebat, et ordinatus in parte est, ut qui legem agere noluit, a lege agatur. Quidquid autem legitime, utique juste; et quidquid juste, non utique turpiter agi-; tur: quia et in malis operibus nostris Dei opera bona sunt. Homo namque in quantum homo est, aliquod bonum est; adulterium autem in quantum adulterium est, malum opus est: plerumque autem de adultcrio nascitur bomo, de malo scilicet hominis opere bonum opus Dei.