Latin
Book 5, Chapter 12
Augustine, De Musica Libri Sex 12.26
Unproofread scanNot analysed yet
M. Age, nunc commemora membrum versus hcroici brevius, quot semipcdes habcat. D. Quinque. M. Dic exemplum. D. Arma virumque cano. M. Num igitur aliud dcsidcras, nisi ut alii septem semipedes cum istis quinque aliqua æqualitate conveniant? D. Nihil prorsus aliud. M. Quid? septem semipedes possuntne aliquem versum complere per se? D. Possunt vero: nam lot semipedes habet primus ac minimus versus, annumerato in fine silentio. M. Rectc dicis: sed ut versus esse possit, quomodo in duo membra dividitur? D. In quatuor scilicet, et tres semipedes. M. Duc ergo in legem quadrati has partes singulas, et vide quid faciant quatuor quater. D. Sexdecim. M. Quid tria ter? D. Novem. M. Quid totum simul? D. Viginti quinque. M. Septem ergo scmipedes quoniam possunt habere duo membra, singulis membris suis ad quadratorum rationem rclatis, vigesimum quintum numerum in summa faciunt; et est una pars versus heroici. D. Ita est. M. Altera igitur pars quæ babeL quinque semipedes, quoniam non potest in duo membrt dividi, ct debet aliqua æqualitate concinere, nonne tota in quadratum ducenda est? D. Nihil aliud omnino censeo, et jam tandem agnosco æqualitatem mirabilem. Quinque enim quinquics ducta cadem viginti quinque consummant. Nec ergo immerito senarii versus cæteris celebraLiores nobilioresque facti sunt: dici enim vix potest quantum inter illorum æqualitatem in membris imparibus, et aliorum omnium intersit.