Latin
Book 5, Chapter 13
Augustine, De Musica Libri Sex 13.27
Unproofread scanNot analysed yet
M. Non te ergo fefellit pollicitatio mea, vel polius ipsa nos, quam uterque nostrum sequitur, ratio. Quare ut istum jam sermonem concludamus aliquando, cernis certe cum sint metra pene innumerabilia, versum tamen esse non posse, nisi duobus membris sibimet concinnatis, aut totidem semipedibus, sed non conversibilibus terminatis, ut est, Mæcenas atavis edite regibus; aut dispari numero etiam semipedum, sed tamen aliqua æqualitate conjunctis, ut sunt quatuor el tres, aut quinque ct tres, vel quinquc et scptem, aut sex et septem, ant octo et septem, vel seplem et novem. A pleno cnim pede trochaicus, ut est, Optimus beatus ille qui procul negotio; et a non pleno potest versus exordiri, ut est, Vir optimus beatus ille qui procul negotio: terminari aulem nisi non pleno prorsus non potest. Scd isti non pleni pedes, sive integros semipedes habeant, sicuti est iste quem nunc posui; sive minus quam dimidium pedem, sicut in illo choriambico duae ultimas breves, Macerias atavis edite regibus; sive plus quam dimidium, ut in ejus capite dux primae longæ, aut in fine alterius choriambici bacchius, cujus exemplum est, Te domus Evandri *,te sedes celsa Latini (a). Omnes ergo isti non pleni pedes semipedes nuncupantur.