Latin
Book 2, CAPUT VI.— Pedes tetrasyllabi
Augustine, De Musica Libri Sex 13
Unproofread scanNot analysed yet
Restat ut de quatuor brevibus detrahantur tres, et pro his tres longæ constituantur: crit una brevis; et quia una brevis in capitc, quam tres longæ consequentur, facit alium pedem, secundo loco posita secundum, tertium tertio, quartum quarto. Quorum quatuor, duo primi in tria et quatuor tempora dividuntur, duo autem posteriores in quatuor et tria, ct omnes sesquatorum ralionc numcrorum partes sibi collatas habent: nam prior pars primi est brevis et longa, te- Nem tria tempora; posterior duæ longæ in quatuor temporibus. Secundi prior pars est longa ei brevis, ergo tria lempora; posterior duae longæ, quatuor tempora. Tertius priorem pariem habet in duabus longis, quatuor temporibus; posteriorem cjus partem brevis et longa obtinet, id est tria tempora. Quarti priorem partem similiter facium dux longæ, quatuor temporum; et posteriorem longa et brevis, tribus temporibus. Reliquus pes est quatuor syllabarum, ubi omnes auferuntur breves, ut quatuor longis pes constet. Hic in duas et duas longas secundum æquales numeros, kl est in quatuor et quatuor videlicet dividitur tempora. Habes quod per meipsum explicari voluisti: perge jam rogando persequi caetera.