Latin
Book 6, Chapter 16
Augustine, De Musica Libri Sex 16.51
Unproofread scanNot analysed yet
Sed illud jam quæro, cum prudentiam superius (a) cam esse constiterit inter nos, qua intelligit anima ubi ci consistendum sit, quo sese attollit per temperantiam, id est, conversionem amoris in Deum, quae charitas dicitur, ct aversionem ab hoc sæculo, quam etiam fortitudo et justitia comitantur; utrum existimes cum ad suæ dilectionis et conatus fructum perfecta sanctific atione pervenerit, perfecta etiam vivificatione illa corporis sui, et deletis de memoria phantasmatum turbis, apud Deum ipsum solo Deo vivere cæperit, cum impletum fuerit, quod divinitus nobis hoc modo proinittitur: Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, ei nondum apparuit quid erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes illi erimus, quoniam videbimus eum sicuti cst (I Joan. III, 2): quæro ergo, utrum existimes has ibi virtutes quas commemoravimus, cuam tunc iuturas. D. Non vidco, cum adversa praeterierint, quibus obluctalur, quomodo aut prudentia ibi esse possit, quæ non eligit quid sequatur nisi in adversis; aut temperantia, quæ amorem non avertit nisi ab adversis; aut fortitudo, quæ non tolcrat nisi adversa; aut justitia, quae non appetit æquari beatissimis animis, et inferiori naturæ dominari, nisi in adversis, id cst, nondum assecuta idipsum quod appeut.