Latin
Book 6, Chapter 16
Augustine, De Musica Libri Sex 16.52
Unproofread scanNot analysed yet
M. Non usquequaque absurda est responsio tua; et quibusdam doctis visum hoc esse, non nego. Sed ego consulens Libros, quos nulla antecellit auetomas, ita invenio dictum esse: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Quod apostolus etiam Petrus sic interposuit: Si tamen gustastis, quomam suavis eat Dominus (IPetr. n, 3). Hoc esse arbitror quod agitur in his virtutibus quæ ipsa conversione animam purgant. Non enim amor temporalium rerum expugnaretur, nisi aliqua suavitate aeternarum. Ubi autem ventum fuerit ad illud quod canitur: bilii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt; inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuas potabis eos; quoniam apud te eat fons vitæ: non jam gustatu suavem fore Dominum dicit; sed vides quae inundatio et affluentia praedicetur fontis acterni; quam etiam ebrietas quaedam consequitur: quo nomine mihi videtur mirabiliter signilicari oblivio illa sæcularium vanitatum atque phantasmatum. Contexit deinde caetera, et dicit: In lumine tuo videbimus lumen. Praetende misericordiam tuam scientibus te. In, lumine, scilicet in Christo accipiendum, qui Sapicntia Dei est, ct lumen totics appellatur. Ubi ergo dicitur, V idebimus, et, scientibus te, negari non potest futuram ibi esse. prudentiam. An videri verum bonum animæ etsciri potest, ubi nulla prudentia est? D. Jam intelligo.