Latin
Book 6, Chapter 16
Augustine, De Musica Libri Sex 16.55
Unproofread scanNot analysed yet
Sed sive hoc sive aliud in his verbis intelligendum sii, tu negabis in illa perfectione ac beatitate animam constitutam, et conspicere veritatem, et immaculatam manere, et nihil molestiae pati posse, et uni Dio subdi, caeteris vero supereminere naturis? D. Imo aliter eam perfectissimam et beatissimam esse posse non video. M. Haec ergo contemplatio, sanctificatio, impassibilitas, ordinatio ejus, aut illæ suut quatuor virtutes perfectæ atque consummatae; aut ne da nominibus cum res conveniant, frustra laboremus, pro istis virtuLibus, quibus constituta in laboribus utitur anima, tales quædam potentiæ in æterna ei vita sporandæ suut.