Latin
Book 6, Chapter 16
Augustine, De Musica Libri Sex 16.54
Unproofread scanNot analysed yet
N. Restat igitur fortitudo. Sed ut temperantia contra lapsum qui est in libera voluntate; sic fortitudo contra vim valet, qua etiam cogi quis potest, si minus fortis sit ad ea quibus evertatur, et miserrimus jaceat. Hæc autem vis decenter in Scripturis manus nomine significari solet. Qui porro hanc vim, nisi peccatores conantur inferre 9 Quod tunc per idipsum communitur anima, et custoditur firmamento Dei, ut hoc illi nullo modo undecumque possit accidere; potentiam quamdam stabilem, et, ut ita dicam, impassibilem gerit, quæ, nisi quid libi displicet, recte fortitudo nominatur, ct cam dici arbitror cum adjungitur: Neque manus peccatorum dimoveat me (Psal. XXXV, 8 -12).