Latin
Book 4, Chapter 17
Augustine, De Musica Libri Sex 17.56
Unproofread scanNot analysed yet
Est et alia differentia istarum copulationum, quod alia ita copulentur, ut nulla sibi silentia interponi velint, sicut hæc duo recentissima; alia inter se sileri aliquid postulent, sicut haec: vides ut alta stet nive candidum Soracte, nee jam sustineant onus silvae laborantes, geluque Flumina constiterint acuto. (Horat. lib. i carminum, ode 9.) Nam si hæc singula rcpelanlur, priora duo unum lempus in fine sileri flagitant, tertium duo, quartum tria. Copulata vero a primo ad secundum transeintem, unum tempus silere cogunt; a secundo ad tertium duo, a tertio ad quartum tria. A quarto autem si ad primum redeas, tempus unum silebis. Sed qu:c est ratio est'redeundi ad primum, eadem est ad aliam talem copulationem transeundi. Hoc genus copulaLionum recte nos appellamus circuitum, qui περιόδος graece dicitur. Circuitus ergo minor esse non potest, quam qui duobus meanbris constat, id est duobus metris: nec esse majorem volucrunL eo qui usque ad quatuor membra procedit. Licet igitur minimum bimembrem, medium trimembrem, et ultimum quadrimembrem vocare; hos enim Graeci δίϰωλον, τρίϰωλον, τετράϰωλον vocant. De quo toto genere quoniam diligentius tractaturi sumus, ut dixi, in eo sermone qui nobis de versibus erit, nunc interim hoc satis sit.