Latin
Book 4, Chapter 17
Augustine, De Musica Libri Sex 17.57
Unproofread scanNot analysed yet
Sane arbitror jam te intelligcre, innumerabilia genera esse metrorum, quae quingenta sexaginta octo inverieramus *,cum et de silentiis non nisi finalibus exempla essent data, et nulla pedum commixtio facta esset, et nulla solutio longarum in duas breves, quæ pedem ultra syllabas quatuor porrigeret. At si adhibita omni silentiorum interpositione, et omni pedum commixtione, et omni solutione longarum colligere numerum metrorum velis; tantus existit, ut nomen cjus fortasse non suppetat. Sed haec exempla quae a nobis sunt posita, et quæcumque alia poni possunt, quanquam ea et poeta in erOciendo approbel. et in audicndo natura communis; tamen nisi ea docti et exercitati hominis pronuntiatio commendet auribus, sensusque audientium non sit tardior quam humanitas postulat, non possunt ea quae tractavimus vera judicari. Sed quiescamus aliquantulum, et de versu deinceps disseramus. D. Ita fiat.