Latin
Book 6, Chapter 17
Augustine, De Musica Libri Sex 17.58
Unproofread scanNot analysed yet
Quid porro? ipsa species qua item a cæteris elementis terra discernitur, nonne et unum aliquid quantum accepit ostentat, et nulla pars ejus a toio est dissimilis, et earumdem partium connexione atque concordia suo genere saluberrimam sedem infimam tenet? Cui superfunditur aquarum natura, nitens et ipsa ad unitatem, speciosior et perlucidior propter majorem similitudinem partium, et custodiens locum ordinis ct salutis suæ. Quid de aeris natura dicam, multo faciliore complexu ad Hnitatem nitente, et tanto speciosiore aquis, quam illæ terris sunt, tantoque superiore ad salutem •? Quid de cœli supremo ambitu, quo tota universitas visibilium corporum terminatur, et summa in hoc genere species, ac saluberrima loci excellentia? Ista certe omnia quae carnalis sensus ministerio numeramus, ct quæcumque in cis sunt, locales numeros qui videntur esse in aliquo statu, nisi præcedentibus intimis et in silentio temporalibus numeris qui sunt in motu, nec accipere illos possunt, ner habere. Illos itidem temporum intervallis agiles praecej dit et modificat vitalis motus, serviens Domino rerum omnium, nun temporalia habens digesta intervalla numerorum suorum, sed tempora ministrante potentia; supra quam rationales et intellectuales numeri beatarum animarum atque sanctarum, legem ipsam Dei, sinc qua folium de arbore non cadit, et cui nostri capilli numerati sunt, nulla interposita natura excipientes, usque ad terrena et inferna jura transmittunt (a).