Latin
Book 6, Conclusio Operis
Augustine, De Musica Libri Sex 59
Unproofread scanNot analysed yet
Quæ potui et sicut potui de tantis tantillus tecuin contuli. Sermonem autem hunc nostrum mandatum litteris si qui legunt, sciant multo infirmioribus hæc esse scripta, quam sunt illi qui unius summi De! consubstantialem et incommutabilem Trinitatcm, cit quo omnia, per quem omnia, in quo omnia duorum Tcstamentorum auctoritatem seculi venerantur et colunt eam credendo, sperando et diligendo. Hi enim non scintillantibus humanis ratiocinationibus, sed validissimo et flagrantissimo charitatis igne purgantur. Nos autem dum negligendos esse non existimamus quos hæretici rationis et scientiæ fallaci pollicitatione decipiunt; tardius incedimus, consideratione ipsarum viarum, qnam sancti viri qui cas volando nop dignantur attendere. Quod tamen faccre non auderemus, nisi mill. tos pios Ecclesiæ catholicæ matris optimæ filios, qqi pucrilibus studiis loquendi ac disserendi facultatem quantum satis est consecuti essent, eadcm refellendorum hæreticorum necessitate fecisse videremus.