Latin
Book 5, Chapter 2
Augustine, De Musica Libri Sex 2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quare primum a te quæro, utram ob aliud pes aurem mulceat, nisi quod in eo duae illæ partes, quarum una in levatione, altera in positione cst, numerosa sibi concinnitate respondent? D. Jam hoc quidcm mihi ante persuasum est atque compertum. M. Quid? metrum, quod manifestum est pedum collatione confici, num ex co rerum genere esse arbitrandum est quod dividi non potest; cum omnino et nihil indivi duum per tempus tendi queat, et quod ex dividuis pedibus constat, absurdissime individuum putetur? D. Nullo modo hoc genu. divisionem recipere abnucrim. M. At omnia quæ recipiunt divisionem, nonne pulchriora sunt si eorum partes aliqua pariiitate concordent, quam si discordes et dissonae sint? D. NuiK 'dubium est. M. Quid? ipsius parilis divisionis qui tandem numerus auctor est? an dualis? D. Ita est. M. Ut ergo in duas partes concinentes dividi pedem et eo ipso aurem delectare comperimus; si eliam metrum tale inveniamus, nonne cæteris non talibus jure anteponetur? D. Assentior.