Latin
Book 5, Chapter 3
Augustine, De Musica Libri Sex 3.3-2
Unproofread scanNot analysed yet
M. Recte sane. Quare jam illud responde, cum in omnibus quæ aliqua temporis parte metimur, aliud priccedat, aliud subsequatur, aliud incipiat, aliud terminet; nihilne libi videatur inter partem præcedentem atque incipientem, et iIlam quae subsequatur ac terminet I, interesse oportere. D. Interesse arbitror. M. Dic ergo quid intersit inter has duas partes versus, quarum una est, Cornua velalarum; altera vero est, vertimus antennarum (Æneid. lib. 3, v. 549). Non cnim ut idem poeta, obvertimus, sed si ita versus enuntictur, Cornua velatarum vertimus antennarum; nonne sæpius repetendo efficitur incertum, quæ pars prior sil, quæ posterior? Neque enin minus idem stat versus, cum ita profertur: Vertimus antennarum cornua velatarum. D. Plane incertum fieri video. M. Censesne vitandum? D. Censeo. M. Vide igitur utrumhic satis vitatum sit. Una pars versus cst et ca præce- v cedens, Arma virumque cano; altera subsequens, Trojm qui priMus ab oris; qu. c usquc adeo interse differunt, ut si ordincm vertas, et hoc modo pronunties, Troja qui primus ab oria, arma virumque cano, alios pedes mctiri' necesse sit. D. Intelligo. M. At vide, utrum ista ratio in aliis servata sit. Nam cujus dimensionis est pars incipiens, Arma virumque caRo, ejusdem esse agnoscis, llaliam fato. Littora multum ille et. Vi superum sævæ. Multa quoque et bello. Inferreique deos. Albanique patres. Ne multa, persequere cæteros quantum voles, has priores partes versuum ejusdem dimensionis invenies, id cst quinto semipede articulatas a. Rarissime omnino si non hoc ita cst; ila ut posteriores sint istac non minus inter se prriles: Trojæ qui primus ab oris. Profugus Lavinaque venit. Terris jactatus et alto. Memorcm Junonis ob iram. Passus dum conderet urbem. Latio genus unde Latinum. Atque altce mænia Romæ. D. Manifestissimum est.