Latin
Book 2, CAPUT XIt. — Ordo pedum quomodo mutetur concinne
Augustine, De Musica Libri Sex 24
Unproofread scanNot analysed yet
M. Nihilne formidas, ne qni, arbitretur tam æqualiter istos pedes hoc ordine collatos sonare potuisse; si autem ordinem permutes, non idem posse? D. Nonnihil quidcm affert, sed experiri non est difficile. II. Istud ergo facito cum vacabit: non aliter invenies quam sensum luum multiformi varietate et una æqualilate mulceri. D. Faciam: quanquam hoc exmplo nemo est, qui non praevideat necessario id eventurum. M. Recte existimas: sed quod ad propositum pertinet, ad. noto plausu ista percurram, ut de hoc quoque dijudicare possis utrum aliquid, an nihil claudicet: atque ut simul aliquid experiaris de commutatione illius ordinis, quam nihil claudicationis illaturam esse prædiximus; jam nunc ipsum ordinem muta, et ut libitum est, eosdem pedes collocatos alitar atque ame coll əcati sunt, personandos mihi plaudendosque permitte. D. Primum volo esse ionicum a minore, secundum ionicum a majore, tertium choriambum, quartum diiambum, quintum antispastum, sextum dichorium, septimum molossum. M. Intende ergo ct aurem in sonum, et in plausum oculos: non euim audiri, sed videri opus est plaudentem manum, (i animadverti acriter quanta temporis mora in levatione, quanta in posiLionc sit. D. Totus istic sum, quantum valeo. M. Accipe igitur collocationem illam cum plausu tuam: Moderatas, concedere, per cipies, benignitas, volet justa, civitasque, virtutes. D. Sentio quidem nequəquam plausum istum claudicare, et tantum. Icvare quantum ponere; sed vehementer admiror quomodo eo percuti potucrint illi pedes, quorum divisio simpli et dupli ratione constat, sicuti sunt ambo. ionici et molossus. M. Quid hic fieri tamen arbitraris, cum in his tria leventur tempora, totidemque ponantur? D. Nibil aliud hic prorsus video quam eam longam syllabam, quæ in ionico a majore et in molosso secunda, in ionico autem a minore tertia est, plausu ipso dividi; ut quoniam duo habet tempora, unum inde supcriori parti, alterum posteriori tribuat, atque ita terna tempora levatio positioque sortiantur.