Latin
Book 2, Chapter 12
Augustine, De Musica Libri Sex 12.43
Unproofread scanNot analysed yet
M. Bene intelligis: quare hoc quoque tenendum est, istam etiam congruentiam, excepta æqualitate temporum, in pedibus miscendis aliquantum valere oportere: nou enim plurimum, sed tamen nonnihil valet. Nam pro omni pede sex temporum, omnem pedem sex temporum poni posse, ita sensu interrogato judices licet: primum molossi exemplum sit nobis, virtutes: ionici a minore, moderatas; cboriambi, percipies: ionici a majore, concedere: diiambi, benignitas: dichorii, civitasque: antispasti, volet justa. D. Habeo ista. M. Contexe igitur isti omnia atque pronuntia, vel me potius pronuntian e accipc, quo ad judicandum liberior sensusvacel. Nam ut continuati numeri æqualitatem sine ulla offensi one aurium tibi insinuem, hoc totum contextum ter pro nuntiabo, quod satis esse non dubitaverim. Virtutes moderatas percipies, concedere benignitas civitasque volet justa. Virtutes moderatas percipies, concedere benignitas civitasque volet justa. Virtutes moderatas percipies, concedere benignitas civitasque volet juata. Num fortc aliquid in hoc pedum cursu aures tuas æqualitate aut suavitate fraudavit? D. Nul o modo. M. Delectavine aliquid? quanquam hoc quidem consequens est in hoc genere, ut delectet omne quod non offenderit. D. Non possum aliter me dicere affectum, quam vidftur tibi. I,. Probas ergo omnes istos pedes senum temporum recte sibi posse copulari atque misceri. D. Probo.