Latin
Book 6, Chapter 3
Augustine, De Musica Libri Sex 3.4-2
Unproofread scanNot analysed yet
D. Assentior. M. Atlende igitur hoc tertium gcnus, quod est in ipso usu 1et operatione pronuntiantis; et vide utrum possint esse hi numeri sine illis qui sunt in memoria. Nam et taciti apud nosmetipsos possumus aliquos numeros cogitando peragere ca mora temporis, qua etiam voce pcragerentur. Illos in quadam operatione animi esse manifestum cst, quae quoniam nullum edit sonum, nihilque passionis infert auribus, ostendit hoc genus sinc illis duobus esse posse, quorum unum in sono est, alterum in an. diente, quando audit. Sed utrum existerct, nisi adjuvante memoria, quærimus. Quanquam si anima hos numeros agit, quos in venarum pulsu invenimus, soluta quæstio est: nam et in operatione hos esse manifestum est, et nihil ad eos adjuvamur memoria. Quod si de his incertum est, utrum operantis animae sint; de istis certe quos reciproco spiritu agimus, nulli dubium est, quin et temporum intervallis numeri sint, ei cos sic anima opcrelur, ut etiam voluntate adhibita multis modis variari queant: nec tamen ut agantur, ulla opus cst memoria. D. Videtur mihi hoc genus sine tribus cæteris esse posse. Quamvis enim pro temperatione corporum varios venarum pulsus, et respirationis intervalla fieri non ambigam; tamen operante anima fieri, negare quis audeat? Qui cursus et si pro diversitale corporum aliis celerior est, aliis tardior; nisi tamen adsit anima quæ id agat, nullus est. Jf. Conidera igitur et quartum genus, eorum scilicet numerorum qui sunt in memoria: nam si eos rccordatione depromimus, et cum in alias cogitationes deferimur, bos rursum relinquimus velut in suis secretis reconditos, non, opinor, occultum est cos esse posse sinc cæteris. D. Non dubito eos esse sine cxteris; sed tamen nisi auditi, vel cogitati, non mandarentur memoriæ: et idco quanquam illis desinentibus maneant, iisdem tamen præcedentibus imprimuntur.