Latin
Book 6, Chapter 4
Augustine, De Musica Libri Sex 4.5-4
Unproofread scanNot analysed yet
M. Non resisto tibi, ct vellem jam quaerere, quod tandem horum quatuor generum praestantissinium judices: nisi arbitrarer dum illa tractamus, nescio unde apparuisse nobis quintum genus, quod est in ipso naturali judicio sentiendi, cum delectamur parilitale numerorum, vel cum in eis peccatur, offendimur. Non enim contemno quod tibi visum cst, sinc quibusdam numeris in co latentibus, hoc sensum nostrum nullo modo agere potuisse. An forte ad istorum quatuor aliquod genus hanc tantam vim pertinere arbitraris? D. Ego vero ab illis omnibus hoc gcnus distinguendum puto. S'quidem aliud est sonare, quod corpori tribuitur, aliud audire, quod in corpore auima de sonis palilor, aliud operari numeros vel productius vel correptius, aliud ista memimsse, aliud de his omnibus vel annuendo vel abhorrendo quasi quodam naturali jure ferre sententiam.