Latin
Book 6, Chapter 4
Augustine, De Musica Libri Sex 4.6-2
Unproofread scanNot analysed yet
M. Age, nunc dic mihi quinque horum quod maxime excellat. D. Hoc quintum puto. M. Recte putas: non enim de illis posset, nisi excelleret, judicare. Sed rursus quæro, caeterorum quatuor quod maxime probes. D. Illud profecto quod est in memoria; quia video ibi diaturniores esse numeros, quam cum sonant, vel cum audiantur, vel cum aguntur. M. Præponis ergo factos facientibus: nam istos qni sunt in memoria, ab illis aliis imprimi paulo ante dixisti. D. Nollem pranponere: sed rursus quomodo non præponam diuturniora minus diuturnis, non v ideo. II. Non te istuc movcat. Non enim sicut æterna temporalibus, ita ea quæ diutius abolentur, iis quæ breviore tempore transeunt, præfereda sunt. Quia et sanitas unius dici profecto cst melior, qnam multorum dierum imbecilitas. Et si optanda optandis comparemus, melior est unius dici lectio, quam plurium scriptio, si cadem res uno dic legatur, quæ pluribus scribitur. Ita numeri qui sunt in memoria, etsi diutius manent quam illi a quibus imprimuntur, non cos tamen anteponere oportet cis quos agimus, non in corpore, sed in anima: ulriquc enim prætereunt, alii cessatione, alii oblivione. Sed illi quos operamur, etiam nondum cessantibus nobis successione sequentium videntur auferri, dum primi secnndis, et secundi tertiis, atque ita dcinc ps priorcs posterioribus prætereundo concedunt locum, donce ultimos perimat ipsa cessatio. Oblivione vero plures simul numeri, quamvis paulatim, absterguntur: nam nec ipsi aliquandiu manent integri. Quod enim post annum, verbi gratia, in memoria non invenitur, etiam post unum diem jam minus est: sed non sentitur ista diminutio: non tamcn falso ex eo conjicitur, quia non utique pridie quam compleatur annus repente totum evolat: unde inteligi datur, ab illo tempore quo inhæret memoriæne, incipere labi. Hinc est illud quod plerumque dicimus, Tenuiter memini, cum aliquid post tempus recordando repetimus, antequam plane totum excidat. Quapropter utrumque hoc numerorum genus mortale est. Ycrumtamcn facientes factis jure anteponuntur. D. Accipio, et probo.