Latin
Book 6, Chapter 5
Augustine, De Musica Libri Sex 5.13-2
Unproofread scanNot analysed yet
Conversa ergo a Domino suo ad servum suum, necessario deficit -conversa item a servo suo ad Do minum suum, nccessario proficit, et præbet cidem seno facillimam vitam, ct propterea minime operosam et negotiosam, ad quam propter summam quiotem nulla detorqueatur attentio; sicut est alfeclio corporis quae sanitas dicitur: nulla quippe attentiono nostra opus habet, non quia nihil tunc agit anima in corpore, sed quia nihil facilius agit. Nam in omnibus operibus nostris tanto quidquam attentius, quanto difficilius operamur. Hæc autem sanitas tunc firmissima erit atque certissima, cum pristinæ stabilitati, certo suo tempore atque ordinc, hoc corpus fucrit restitutum (a), quæ resurrectio ejus antequam plenissime intelligatur, salubriter creditur. Oportet enim animam et regi a superiore, et regere inferiorem. Superior illa solus Deus cst, inferius illa solum corpus, si ad omnem et totam: nininm intendas. Ut ergo tota esse sine Domino, sic excellere sine servo non potest. Ut autem Dominus ejus magis est quam ipsa, ita servus minus. Quare intenta in Dominum intelligit aeterna ejus, et magis est, magisque est etiam ipse servus in suo genere per illam. Neglecto autcm Domino intenta in servum carnali qua ducitur concupiscentia 1, sentit motus suos quos illi cxhibct, et. minus est: nec tamen tantum niinus, quantum ipso servus, etiam cum maxime cst in natura propria. Hæc antem delicto dominæ multo minus est quam crat, cum illa ante delictum magis esset *.