Latin
Book 6, Chapter 5
Augustine, De Musica Libri Sex 5.12
Unproofread scanNot analysed yet
Hae autem operationes, vel præcedentibus corporum passionibus adhibentur; ut sust cum illae ocnlorum nostrorum lucem formae interpellant, aut in aures influit sonus, aut naribus exhalationes, pal'ato sapores, caetero corpori qualibet solida et corpulenta admoventur extrinsecus, vel in ipso corpore de loco in loeuro migrat aliqnid aive transit, vel totum ipsum corpus suo alienove pondere movetur: hac sunt operationes quas adhibet anima præcedentibus passionibus corporis; quæ delectant eam associantem, offendunt resistentem. Cum autem ab eisdem suis operationibus aliquid patitur, a seipsa patitur, non a corpore; sed plane cum se accommodat corpori: ct ideo apud scipsam minus est, qnia corpus semper minus quam ipsa est.