Latin
Book 6, Chapter 5
Augustine, De Musica Libri Sex 5.15
Unproofread scanNot analysed yet
Sed velim scire, utrum te adversus ista nihil moveat. D. Probabiliter mihi dicere videris, nec ausim resistere. M. Cum igitur ipsum sentire movere sit corpus adversus illum motum qui in eo factus est, nonne existimas ideo nos non sentire cum ossa et ungues et capilli secantur, non quia ista in nobis omnino non vivunt, non enim aliter aut continerentur aut nutrirentur aut crescerent, aut etiam vim suam in serenda prole monstrarent; sed quia minus libero acre penetrantur, mobili scilicet elemento, quam ut motus ibi possit ab anima fleri tam celer, quam est ille adversus quem fit cum sentire dicitur. Talis quaedam vita cum in arboribus atque stirpibus cæteris esse intelligatur, nullo modo eam non solum nostro quæ ratione etiam præpollet, sed ne ipsi quidem belluinæ decet præponere. Aliud est enim summa stoliditatc, aliud summa sanitate corporis nihil sentirc. Nam in altero instrumenta desunt, quae adversus passiones corporis moveantur, in altero ipsae passiones. D. Probo et assentior.