Latin
Book 6, Chapter 6
Augustine, De Musica Libri Sex 6.16
Unproofread scanNot analysed yet
M. Redi ergo mecum ad propositum, atque responde de tribus illis generibus numerorum, quorum alterum in memoria est, alterum in sentiendo, alterum in sono, quodnam tibi videatur excellere. D. Sonum duobus illis postpono quæ in anima sunt ct vivunt quodammodo: ped horum duorum quod præstantius judicem, incertus sum, nisi forte quoniam illos qui sunt in actione, non ob aliud præponendos iis qui sunt in memoria dixeramus, nisi quodilli facientes sunt, isti ab bis facti; eadem ratione istos etiam qui dum audimus insunt in anima, oportet iis anteponere qui ab iisdem in memoria fiunt, sicuti et dudum mibi videbatur. M. Non puto absurdam responsionem tuam: sed quoniam disputatum est, bos etiam qui sunt in sentiendo numeros operationes esse animae; quomodo eos ab illis discernis, quos in actu esse animadvertimus, etiam cum in silentio non recordans agit aliquid anima per temporalia spatia numerosum'? an quod illi sunt moventis sese animæ ad corpus suum, hi vero in audiendo moventis sese animæ adyersus passiones corporis sui? D. Accipio istam differentiam. M. Quid? in sententia manendumne arbitraris, ut præstantiores illi judicentur qui sunt ad corpus, quam illi qui sunt adversus passiones corporis? D. Liberiores mihi videntur illi qui sunt in silentio, quam ii qui non solum ad corpus, sed ad passiones etiam corporis exseruntur. M. Distincta a nobis, et quibusdam memorum gradibus ordinata video quinque genera numerorum, quibus, si placet, imponamus congrua vocabula, ne in reliquo sermone pluribus verbis quam rebus uti necesse sit. D. Placet vero. II. Vocentur ergo primi judiciales, secundi progressores, tertii occursores, quarti recordabiles, quinti &onantes. D. Teneo, et his nominibus utar libentius.