Latin
Book 6, Chapter 5
Augustine, De Musica Libri Sex 5.8-2
Unproofread scanNot analysed yet
Verumtamen ne illud occurrat, arboris vitam meliorem esse quam nostram, quoniam non accipit sentiendo a corpore numeros (nullus-enim ei sensus est); diligenter considerandum est utrum revera nihil sil aliud quod dicitur audire, nisi aliquid a corpore in anima fieri. Sed perabsurdum est fabricatori corpori materiam quoquo modo animam subdere. Nunqnam enim anima est corpore dclerior; et omnis materia fabricatore deterior. Nullo modo igitur anima fabricatori corpori est subjecta materies. Essa autem, si aliquos in ea numeros corpus operaretur. Non ergo, cum audimus, fiunt in anima numeri ab iia quos in sotiis cognoscimus. An aliquid renuis? D. Quid est ergo quod in audiente contingit? M. Quidquid i! . lud sit quod fortasse invenire aut explicare non possumus, num ad hoc valebit, ut animam corpore meliorem esse dubitemus? Aut cum hoc fatemur, pote. rimusne operanli corpori et numeros imponenti cam subdere; ut illud sit fabricans, haec autem materies de qua et in qua numerosum aliquid fabricetur? Quod si credimus, deteriorem iilam credamus neccsse est. Quo quid miserius, quid detestabilius credi potest? Quæ cum ita sint, conabor equidem 4, quantum Deus adjuvare dignabitur, quidnam ibi lateat conjectare atque disserere. Sed si hoc propter utriusque aut alte. rius nostrum infirmitatem minus pro voluntate successerit, vel nos ipsi alias sercniores id investigabimus, vel intelligentioribus investiganda deferemus, vel aequo animo latere patiemur: non tamen ideo ista certiora de manibus debemus amittere. D. Tenebo istud inconcussum si potero, et tamen latebram istam non esse impenetrabilem nobis velim.