Latin
Book 6, Chapter 5
Augustine, De Musica Libri Sex 5.9-2
Unproofread scanNot analysed yet
M. Cito dicam quid sentio: tu vero aut sequere, aut etiam præcede, si valebis, ubi me cunctari et hæsitare animadverteris. Ego enim ab anima boc corpus animari non puto, nisi intentione facientis. Nec ab isto quidquam illam pati arbitror, sed facere de illo et in illo tanquam subjecto divinitus dominationi suae: aliquando tamen cum facilitate, aliquando cam difOcultate operari, quanto pro ejus meritis magis minuave illi cedit natura corporea. Corporalia ergo quæcumque huic corpori ingeruntur aut objiciuntur exlriusecus, non in anima, sed in ipso corpore aliquid faciunt, quoJ operi ejus aut adversetur, aut congruat. Ideoque cum rcnitilur adversanti, et materiam sibi subjectam in operis sui vias difficulier impingit, fit attcutior ex difficultate in actionem; quæ difficultas propter attentionem, eum eam non latet, sentire dicitur, et hoc vocatur dolor aut labor. Cum autem congruit quod infertur, aut adjacet, facile totum id vel ex eo quantum opus est, in sui operis itinera traducit. Et ista ejus actio qua suum corpus convenienti extrinsecus corpori adjungit, quoniam propter quiddam. adventitium attentius agitur, non latet; sed propter convenientiam, cum voluptate sentitur. Atcum desunt ca quibus corporis detrimenta reficiat, egestas consequitur; et hac actionis difficultate cuin fit attentior, et talis ejus operatio non cam latet, fames aut sitis, aut tale aliquid appellatur. Cum aulcm supersuut ingesta, et ex eoram onere nascitur difficultas operandi, neque hoc sine attentione fit; et cum talis actio nun latet, cruditas sentitur: attente etiam operatur cum ejicit superfluum, si leniicr, cum voluptate; si aspere, cum dolore. Morbidam quoque perturbationem corpuris attente agit, succurrere appetens labenti atque diffluenti; et hac actione non latente morbos et ægrotationes sentire dicitur.