Latin
Book 3, Chapter 8
Augustine, De Musica Libri Sex 8.19
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque cnm aliquid canitur sive pronuntiatur quod habeat certum finem, et plus habeat quam ununt pedem, et naturali motu ante considerationem numerorum sensum quadam aequabilitate demulceat1, jam me:rum est. Quanquam enim minus habeat quam duos pedes, tamen quia excedit unum et silere cogit, non sine mensura, sed I quantum implendis temporibus satis est quae alteri debentur pedi; pro duobuspedibus auditus accipit •,quod duorum pedum occupat tempera donec ad caput redeatur, dum annumeratur sono etinm certum atque dimensum intervalli silentium. Sed jain mihi dicas velim, utrum his quæ dicta sunt cognitis assentiaris. D. Cognovi et assentior. M. Mihine credens, an per te ipse vera esse perspiciens? D. Per me ipse sanc, quamvis dicente te vera hac esse cognosco.