Latin
Book 3, Chapter 9
Augustine, De Musica Libri Sex 9.20
Unproofread scanNot analysed yet
II. Age ergo nunc quoniam invenimus unde metrum esse incipiat, inveniamus etiam quousque procedat. Nam metrum incipit a duobus pedibus, sive ipso sono plenis, sive ad implendum quod deest annumerato silentio. Quare oportet te jam respiccre ad illam quaternariam progressionem, mihique renuntiare usque ad quot pedes metrum tendere debeamus. D. FacHe istud quidcm est. Nam octo pedes esse ratio salis ducet. 3f. Quid? illud recordarisne, dixisse nos eum versum a doctis appellatum, qui duobus membris certa ratione dimensis copulatisque constaret? D. Bene memini. M. Cum ergo non sit dictum duobus pcdibus, sed duobns membris constare versum, cumque manifestam sit versum non unum pedem habere, sed plures; nonne Ipsa res indicat longius membrum esse quam pedem? D. Ita vero. M. At si membra æqualia sint iti versu, nonne præposterari poterit, ut prima pars sine discrimine ultima, et ultima prima fiat? D. Intelligo M. Ergo ut hoc non accidat 4, satisque appareat discernaturque in versu aliud esse membrum quo incipit, aliud quo desinit; non possumus recusare inæqualia membra esse oportere. D. Nullo modo. M. Id ergo prius in pyrrhichio consideremus, si placet, inquo jam credo videri libi minus tribus temporibus membrum esse non posse, quoniam id primum est plus quam pes. D. Assentior. M. Ergo minimus versus quot tempora possidebit? D. Dicerem sex, nisi me illa praeposteratio revocaret. Septem ergo hahebit: quia minus quam tria membrum babere non potest; plus autem habere, nondum prohibitum est. M. Recte intelligis. Sed dic quot pedes pyrrhichios habeant septem tempora. D. Tres et semis. M. Debetur ergo unius temporis silentium; dum ad principium reditur, ut spatium pedis possit impleri. D. Debetur sane. M. Hoc annumeratoquot tem. pora erunt? D. Octo. M. Ut ergo minimus, qui etiam primus est pes, minus quam duo; ita minimus qui primus est versus, minus habere quam octo tempora non potest. D. Ita est. M. Quid maximus versus, quo ampliorem esse non oporteat? quot tandem temporum esse debet? Nonne statim videbis, si ad illam progressionem retulerimus animum, de qua toties tam multa dicta sunt? D. Jam intelligo ampliorem quam triginta duum temporum versum osse non posse.