Latin
19
Augustine, De Natura et Gratia 19
Unproofread scanNot analysed yet
Tractat etiam iste de peccatis ignorantiae l't dicit 'hominem praeuigilare debere, ne ignoret, ideoque esse culpandam ignorantiam, quia id homo nescit neglegentia sua. quod adhibita diligentia scire debuisset', dum tamen omnia potius disputet quam ut oret et dicat: da mihi intellectum et discam mandata tua. aliud est enim non curasse scire, quae neglegentiae peccata etiam per sacrificia quaedam legis uidebantur expiari. aliud intellegere uelle nec posse et facere contra legem non intellegendo quid fieri uelit. unde ammonemur petere a deo sapientiam, qui dat omnibus afuenter, utique his omnibus qui sic petunt et tantum petunt quomodo et quantum res tanta petenda est.