Latin
20
Augustine, De Natura et Gratia 20
Unproofread scanNot analysed yet
'Diuinitus tamen expianda esse peccata commissa et pro eis dominum exorandum' fatetur, propter ueniam scilicet promerendam, quia, id quod factum est facere infectum multum ab isto laudata potentia illa naturae et uoluntas hominis etiam ipso fatente non potest. quare hac necessitate restat, ut oret ignosci. ut autem adiuuetur, nc peccet, nusquam dixit, non hic legi, mirum de hac re omnino silentium, cum oratio dominica utrumque petendum esse commoneat, ut ut dimittantur nobis debita nostra et ut non inferamur in temptationem, illud, ut praeterita expientur, huc, ut futura nitentur. quod licet non fiat, nisi uoluntas adsit, tamen ut fiat, uoluntas sola non sufficit; ideo pro hac re nec superflua nec inpudens domino immolatur oratio. nam quid stultius quam orare ut facias quod in postestate habeas?