Latin
21
Augustine, De Natura et Gratia 21
Unproofread scanNot analysed yet
Iam nunc uidete, quod ad rem maxime pertinet. quomodo humanam naturam, tamquam omnino sino uitio ullo sit, conetur ostendere et contra apertissimas scripturas dei delectetur sapientia uerbi. qua euacuetur crux Christi. sed plane illa non euacuabitur, ista potius sapientia subuertetur. nam cum hoc ostenderimus, aderit fortasse misericordia dei, ut et ipsum haec dixisse paeniteat. primo, inquit, de eo disputandum est, quod per peccatum debilitata dicitur et inmutata natura. unde ante omnia quaerendum puto, inquit, quid sit peccatum: substantia aliqua an omnino substantia carens nomen, quo non res, non existentia, non corpus aliquod, sed perperam facti actus exprimitur. deinde adiungit: credo, ita est. et si ita est, inquit. quomodo potuit humanam debilitare uel mutare naturam, quod substantia caret ? uidete, quaeso, quomodo nesciens nitatur euertere medicinalium eloquiorum saluberrimas uoces: ego dixi: domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccaui tibi. quid sanatur, si nihil t st uulneratum, nihil sauciatum, nihil debilitatum atque uitiatum ? porro si est quod sanetur, unde uitiatum est ? audis confitentem, quid desideras disputantem? sana, inquit, animam meam. ab illo quaere, unde uitiatum sit, quod sanari rogat, et audi quod sequitur: quoniam peccaui tibi. hunc iste interroget, ab isto quaerat quod quaerendum putat et dicat: 'o tu qui clamas: sana animam meam, q u oniam peccaui tibi. quid est pcccatum? substantia aliqua an omni substantia carens nomen, quo non res, non existentia, non corpus aliquod, sed tantum perperam facti actus exprimitur? ˙respondet ille: 'ita est ut dicis; non est peccatum aliqua substantia, sed tantum hoc nomine perperam facti actus exprimitur'. ot contra iste: 'quid ergo clamas: sana animam meam, quoniam peccaui tibi? quomodo potuit uitiare animam tuam quod substantia caret?' nonne ille maerore confectus uulneris sui. ne disputatione ab oratione auerteretur, breuiter responderet et diceret: 'recede a me, obsecro? cum illo potius disputa, si potes, qui dixit: non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus. non ueni uocare iustos, sed p c catores, ubi iustos utique sanos, peccatores autem appellauit aegrotos.