Latin
23
Augustine, De Natura et Gratia 23
Unproofread scanNot analysed yet
Adtendite autem quomodo se adhuc urgueat uerisimilibus rationibus contra scripturae sanctae ueritatem. dominus Iesus dicit, qui propterea Iesus uocatur, quia ipse saluum facit populum suum a peccatis eorum, dicit ergo dominus Iesus :non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus, non ueni nocare iustos, sed peccatores. unde dicit et apostolus: fidelis sermo etomui acceptione dignus. quia Christus Iesus uenit in mundum peccatores saluos facere. et iste contra fidelem sermonem et omni acceptione dignum dicit 'uon debuisse hanc aegritudinem contrahi peccatis, ne ad hoc esset ista poena peccati, ut committerentur plura peccata'. quaeritur etiam paruulis tantus medicus opitulator et iste dicit: quid quaeritis? sani sunt propter quos medicum quaeritis. nec ipse primus homo ideo morte damnatus est; nam postea non peccauit. quasi aliquid postea de perfectione iustitiae eius audierit, uisi quod commendat ecclesia et ipsum domini Christi misericordia, liberatum. *cius quoque posteros iste dicit 'non solum illo non esse infirmiores, sed etiam plura. inpleuisse praecepta, cum ̒̒̒ιille unum inplere neglexerit'. quos posteros uidet ita, nasci, quomodo certe ille factus non est, non solum praecepti incapaces, quod omnino non sentiunt. sed uix capaces papillae cum esuriunt. est tamen in matris ecclesiae gremio cum saluos gratia sua facere uelit. qui saluum facit populum suum a peccatis eorum. contradicunt homines et. quasi creaturam, quae per illum condita est. melius ilio inspicere nouerint, uoce non sana sanos esse pronuntiant.