Latin
24
Augustine, De Natura et Gratia 24
Unproofread scanNot analysed yet
*Materiam peccati' dicit 'esse uindictam, si ad hoc peccator infirmatus est, ut plura peccaret', nec cogitat praeuarieatorem legis quam digne lux deserat ueritatis; qua desertus utique caecus et plus necesse est offendat et cadendo uexetur uexatusque non surgat, ut ideo tantum andiat uocem legis, quo ammoneatur implorare gratiam saluatoris. an nulla poena est eorum, de quibus dicit apostolus: quia cum cognouissent deum, non sicut deum glorifi cauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insi sius cor corum? utique ista obscuratio uindicta et poena iam fuit; et tamen per hanc poenam, id est per cordis caecitatem, quae fit deserente luce sapientiae, in plura et grauia peccata conlapsi sunt; dicentes enim esse se sapientes stulti facti sunt. grauis haec poena est, si quis intellegat, et ex hac poena uide quo ierunt: et inmutauerunt, inquit, gloria incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominiset uolucrum et quadrupedum et serpentium. ista fecerunt ex peccati poena, qua obscuratum est insipiens cor corum. et propter haec tamen, quia licet poenalia etiam ipsa peccata sunt, adiungit et dicit: propterea tradidit illos deus i n desideria cordis illorum, in inmunditiam. ecce quemadmodum deus grauius condemnauit tradens illos in desideria cordis illorum, in inmunditiam. uidete etiam ex hac poena quae faciant: ut contueliis, inquit, afficiant corpora sua in semet ipsis. et quia poena est ista iniquitatis, cum sit et iniquitas, cuidentius commendat dicens: qui transmutanerunt ueritatem dei in mendacium et coluerunt et seruierunt creaturae quam creatori, qui est benedictus in saecula amen. propter hoc, inquit, tradidit illos deus in passiones ignominiae. ecce quotiens uindicat deus et ex eadem uindicta plura et grauiora peccata consurgunt: nam feminae eorum mutauerunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in appetitum suum i n . inuicem, masculi in masculos deformitatem operantes. atque ut ostenderet sic esse ista peccata, ut etiam poenae sint peccatorum, etiam his adiunxit: et mercedem mutuam, quam oportuit, erroris i s sui in semet ipsis recipientes. uide quotiens uindicet eademque uindicta quae pariat pulluletque peccata. adhuc adtendite: et sicut non probauerunt, inquit, deum habere in notitiam, tradidit illos deus in reprobam mentem, ut faciant quac non conueniunt. r repletos omni iniquitate, cum circumuentione. malitia, auaritia, plenos inuidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrone, detractores, deo odibiles, contumeliosos, superi, elatos, inuentores malorum, parentibus non oboedientes, insipientes, incompositos, si ne affectu, sine misericordia. hic nunc iste dicat: non debuit sic uindicari peccatum, ut peccator per uindictam plura committeret.