Latin
27
Augustine, De Natura et Gratia 27
Unproofread scanNot analysed yet
Dicit 'nullum malum boni alicuius esse causam', quasi poena bonum sit, qua tamen multi emendati sunt; sunt ergo mala quae prosunt mirabili misericordia dei. numquid ille boni aliquid passus est, qui dixit: auertisti faciem tuam a me et factus sum conturbatus ? non utique; et tamen haee ei conturbatio contra superbiam fuit medicinalis quodammodo. dixerat enim in abundantia sua: non mouebor in aeternum et sibi tribuebat quod a domino habebat. quid enim habebat quod non acceperat? quare ostendendum ci fuerat unde haberet, ut reciperet humilis, quod superbus amiserat. ideo: 'd o mi ne'. inquit, 'in uoluntate tua praestitisti deeorimeo uirtutem. in qua ego abundantia mea dicebam: non mouebor, eum hoc mihi esset absque to, non a me. denique auertisti faciem tuam et factus sum conturbatus'.