Latin
28
Augustine, De Natura et Gratia 28
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc superbus amicus omnino non sapit; sed magnus est dominus. qui id persuadeat quomodo ipse nouit. nam procliuiores sumus quaerere potius quid contra ca respondeamus, quae nostro obiciuntur errori, quam intendere quam sint salubria, ut eareamus errore. unde cum istis non tam disputationibus quam pro eis sicut pro nobis orationibus est agendum. non enim hoc eis dicimus, quod sibi iste opposuit, 'ut esset causa misericordiae dei, necessarium fuisse peccatum' —utinam non fuisset miseria. ne ista esset misericordia necessaria ! —,sed iniquitatem peccati tanto grauiorem. quanto facilius homo non peccaret, quem nulla adhuc tenebat infirmitas. poena iustissima subsecuta est, ut mercedem mutuam peccati sui in semet ipso reciperet amittens sub se positam sui corporis quodammodo oboedientiam, quam praecipuam sub domino suo ipse contempserat. et quod nunc cum eadem lege peccati nascimur, quae in membris nostris repugnat lege mentis, neque aduersus deum murmurare neque contra rem manifestissimam disputare, sed pro poena nostra illius misericordiam quaerere et orare debemus.