Latin
3
Augustine, De Natura et Gratia 3
Unproofread scanNot analysed yet
Xatura quippe hominis primitus inculpata et sine ullo uitio creata est; natura uero ista hominis, qua unusquisque que ex Adam nascitur, iam medico indiget, quia sana non est. omnia quidem bona. quae habet in formatione,, uita. sensibus, menti, a summo deo habet creatore et artifice suo. uitium uero, quod ista naturalia bona contenebrat et infirmat, ut inluminatione et curatione opus habeat, non ab inculpabili artifice contractum est, sed ex originali peccato, quod commissum est libero arbitrio. ac per hoc natura poenalis ad uindictam iustissimam pertinet. si enim iam sumus in Christo noua creatura, tamen eramus natura filii irae sicut e t ceteri; deus autem, qui diues est in misericordia, propter multam dilectionem, qua dilexit nos, et cum essemus mortui delictis. conuiuificauit nos Christo, cuius gratia sumus saIuifacti.