Latin
4
Augustine, De Natura et Gratia 4
Unproofread scanNot analysed yet
Haec igitur Christi gratia, sine qua nee infantes nec aetate grandes salui fieri possunt, non meritis redditur, sed gratis datur. propter quod gratia nominatur. iustificati, inquit, gratis per sanguinem ipsius. unde hi qui non per illam liberantur. sicut quia audire nondum potuerunt siue quia oboedire noluerunt sine etiam, cum per aetatem audire non possent, lauacrum regenerationis quod accipere possent. per quod salui fierent, non acceperunt, iuste utique damnantur, quia sinepeceato non sunt, uel quod originaliter traxerunt uel quod malis moribus addiderunt: omnes e n im peccauerunt-siue in Adam siue in se ipsis —et egent gloria dei.