Latin
31
Augustine, De Natura et Gratia 31
Unproofread scanNot analysed yet
Sed deus, inquiunt, potest omnia sanare, hoc utique agit, ut sanet omnia, sed agit iudicio sno nec ordinem sanandi accipit ab aegroto. procul dubio quippe firmissimum apostolum nolebat efficere, cui tamen dicit: uirtus in infirmitate perficitur et non ei totiens oranti aufert nescio quem stimulum carnis, quem sibi dicit datum, ne in magnitudine reuelationum extolleretur. cetera enim uitia tantum in male factis ualent, sola autem superbia etiam in recte factis cauenda est. unde ammonentur illi, ne dona dei suae potestati tribuendo seseque extollendo grauius pereant quam si nihil operarentur boni, quibus dicitur: cum timore et tremore nostram ipsorum salutem operamini; deus enim est qui operatur in nobis et uelle et operari pro bona uoluntate. quare ergo cum timore et tremore et non potius cum securitate, si deus operatur, nisi quia propter uoluntatem nostram, sine qua bene non possumus operari. cito potest subrepere animo humano. ut quod bene operatur suum tantummodo existimet et dicat in abundantia sua: non mouebor in aeternum? ideo qui uoluntate sua praestiterat decori eius uirtutem, auertit paululum faciem suam, ut qui hoc dixerat fieret conturbatus, quoniam ipse est ille tumor sanandus doloribus.